- PONERE
- PONEREapud Statium, Theb. l. 2. v. 82.Qualia per Rhodopen rapido convivia coetuBistones, aut mediae ponunt convallibus Ossae:conviviorum et mensarum verbum est. Hinc mox, v. 88.——— festasque reponere mensas.Hae enim ablatiles erant Veteribus, nec ponebantur, nisi tempore convivii parati, uti supra diximus, in voce Mensa. Alias,Ponere, pro dicere vel scribere, sicut Graecum διαχωρίζειν, suô quôque locô rem ponere ac digerere, unde Digesta. Hinc ponere lucrum, apud Persium, Sat. 1. v. 70. est lucrum describere vel descriptionem lucri facere:——— ——— Et ponere lucrumArtifices.Iuvenalis, Sat. 1 v. 155.Pone Tigellinum; taeda lucebit in illa,Qua stantes ardent. ———Etiam Pictores Fictoresque ponere dicebantur imagines ac slatuas, quas pingebant fingebantque. Horat. l. 4. Carm. Od. 8. v. 7.Hic aere, ac liquidis ille coloribus.Sollers nunc hominem ponere, nunc Deum.Ovidius. l. 3. de Arte; v. 401.Si Venerem Cous numquam posuisset Apelles,Nunc etiam aequoreis tlla lateret aquis.uti scriptum in optimis membranis, reperit Salmas. cum vulgo legatur, pinxisset. γράφειν nempe tam de Pictoribus, quam de Scriptoribus, dicitur, et γράμμα non solum, quidquid scriptum, sed etiam quidquid pictum est. Hicn et ponere de ut risque. Sed et ponere, pro induere nonnumquam sumitur, unde ponere vestem. Graecorum more, i. e. θέςθαι καὶ βάλλειν, induere. Sic apud Thucydidem, θέντες τὰ ὃπλα, Ponentes arma, i. e. ὁπλιζὸμενοι, cum armarentur. Cui contrarium est exponere vestem pro deponere ac exuere. Graeci recentiores βάλλειν ἐςθῆτα, vestem induere dicunt; βάλλειν ποδόρτια, βάλλειν ἱμάτιον, passim apud Achmeten in Onirocrit. et alios: quam Galli hodieque locutionem retinent, nam mittere vestem eôdem significatu ponunt. Hinc itaque apud Tertullian. de Pallio, c. 5. in verbis illis, quod (Pallium) Cratetis more nusquam vestiendo componitur; cum vetus editio habeat: quod Cratetis moram nusquam vestiendo componitur: pro componitur legi iubens Salmasius, cum ponitur, totum hunc locum ita edendum curavit: At enim pallio nihil expeditius, etsi duplex, quod Cratetis, mora nusquam vestiendo, cum ponitur: quippe tota molitio eius etc. Quasi diceret, moram nullam ini pallio vestiendo intervenire, cum induitur: nullâ enim opus arte aut artifice ad rugas reformandas, si quae destructae sint, ut in toga. Adeoque cum ponitur exponit cum induitur. Vide omnino Notas eius ad l. c.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.